

Epistola ad Titum*
Caput 1: Versus 16
Factis autem.Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est daemoniorum.